monumenta.ch > Plinius > sectio 189

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 189
{LXXIII} praecipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. singultus et olfactum potumque decoctum inhibet. foliis decoctis digerit cruditates. sucus decocti cum apio olfactus sternumenta inhibet. potum somnos conciliat, calculos pellit, vomitiones cohibet et praecordiorum tumores, et pectorum vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilissimum.